TUMULUS

TUMULUS
TUMULUS
a tumore et mole terrae, Funger. pro Sepulchro, frequens. Antiquitus enim locum sepulturae quisque sibi, antequam moreretur, eligebat, quem nigrô signabat lapide. Cum dein homo defunctus esset, super cadaver terra aggerebatur, Tumulusque fiebat: Unde apud Euripidem, Μζτέρα ἐξωγκουν τάφῳ, quod bene reddas, Matrem tumulavêre sepulchrô, i. e. tumulô excitatô sepeliêrunt. Sic tamen, ut Nobiliorum Tumuli paulo editiores essent, atque e lapidibus affabre struerentur. Ita enim Theseus ad Herculem, corpus eius ab Atheniensibus λαΐνοισι ἐξογκώμασι, lapideis tumulis, honoratum iri, ait apud eund. Tragicum: qui Alcest. v. 836. Τύμβου ξεςτοῦ, et Helen. v. 992. τάφου ξεςτοῦ quoque meminit. Ita autem in his Tumulis collocabantur cadavera, ut facies Orienti esset obversa, teste Diog. Laertiô in Democrito: Plutarchus vero et Aelianus, ad Occasum spectâsse scribunt. In lapide insigniori, scribi solebant nomen ac genus vitae, quô defunctus usus erat; idque utpplurimum metrô: Unde Plato 4. versus Herocios, non plures, subscribi voluit. Dicebantur hi Γνωρίσματα, eo quod viatori notum facerent, quis sub Tumulo conditus esset; Romani Monumenta seu Memorias vocavêre, sicut lapidem ipsum, Cippum. Meminit itiusmodi Carminis seu Epitaphii Ovid. l. 3. Fastor. v. 547. ubi de Didone:
Compositusque cinis, Tumulique in marmore carmen
Hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
PRAEBUIT AENEAS ET CAUSAM MORTIS ET ENSEM: IPSA SUA DIDO CONCIDIT USA MANU. In quae verba Neap. Ratio, inquit, cur pressa epitaphia cippis inscriberent, non alia quam, ut ea cito viatores perlegerent, nec illis prolixum carmentaedio esset: Ideo etiam grandi notâ incidi solita. Quo vero haec γνωρίσματα haberi possent, solebant itinerantes, vel militiam sectantes, ut de Lacedaemoniis Iustinus, l. 3. c. 5. memorat, schedam brachio adalligatam secum circumferre, in qua nomen, aetas, familia, aliaque huc facieutia, erant annotata: ut, si peregre vel in bello obire contigisset, ex hisce notis agnosoerentur, Tumulo inferendi, qui eorum generi ac conditioni conveniret. Et quidem nomen inscribebatur, ut sciretur, ubis situs esset defunctus vel cineres eius, ibique quotannis parentatio, ad manes illius placandos, peragerentur. Lucan. l. 8. v. 771.
Interea parvô signemus litora saxô,
Ut nota sit busto. Si qui placare peremptum
Forte volet. ————
Quô fine et bustum ipsum stipite nonnumquam signabant, et, nemoveretur stipes, concremati nomen ei inscribebant, uti vidimus supra, ubi de Cena ferali. Quoniam vero et propagandae ad posteros demortuorum famae magnopere studeret, hinc res quoque ab iis gestae, honores ceteraque hoc genus alia addebantur. Lucanus eod. libro. v. 806.
Quod si tam sacrô dignaris nomine saxum,
Adde actus tantos, monimentaque maxima rerum;
Adde truces Lepidi motus, Alpinaque bella etc.
v. 816.
Quis capit haec tumulus? Surgit miserabile bustum
Non ullis penum titulis, non ordine tantiô,
Fastorum; solitumque legi super alta deorum
Culmina, et exstructos spoliiis hostilibus arcus,
Haud procul est ima Pompeii nomen arenam
Depressum tumulô. —
Sed et arbores virentes Tumulis solebant inseri, uti discimus ex Martiali, l. 1. Epigr. 89. v. 3.
Accipe non Pariô nutantia pondera saxô,
Quae cineri vanus dat rutitura labor.
Sed fragiles buxos et opacas palmitis umbras etc.
Ubi Ramiresius, Sepulchra, ait, designabantur in agris et in fronte ponebatur scriptio, quae contineret latitudinem et longitudinem soli Sepulchro destinati, quod spatium soli sacrum erat. Et in hoc spatio erigebantur Tumuli, Obelisci, Pyramides etc. Alii arbores ponebant, quae crescentes locum monumenti opacarent. Tum quia felicibus Manibus perpetuas et virentes arbores conventire existimabant, tum alias ob causas; Ideo buxos, cupressos, laurus, utpote numquam folia amittentes, eligebant: quod idem observatum in floribus, quos iuxta sepulchra serebant. Frugibus quoque consitos, vidimus supra, in voce Fruges. Postquam vero aggesta eset in Tumulum Terra, sacrum peragebatur, et vota fiebant, in haec verba: Sit tibi terra levis: Quemadmodum legimus, apud Eurip. Alcest.
———— Κοῦφά σοι
Χθὼν ἐπάνω πέσειε, γύναι etc.
Vide Eundem, Helenâ, v. 857. et supra, ubi de Ritibus emortualibus, passim. Addam saltem, cum accederet honos ex ingenti sepulchro, tumulos, i. e. χώματα, seu aggeres sepulchrales nonnumquam elatos admodum magnosque factos. Unde de Aradione, a Probo Imperatore victo, c. 9. sepulchrô ingenti honoravit, quod adhuc exstat, tumulô usque ad ducentos pedes terrae elato: et de Probo ipso, c. 21. Ingens ei sepulchrum elatis aggeribus fecerunt, legimus apud Vopiscum in eo. Cuiusmodi sepulchris humilia opponuntur, apud Trebellium in Victorino Iuniore, c. 7. Exstant denique sepulchrae circa Agrippinam, brevi marmore septa, humilia. De structuris supra tumulos ponticuli in morem fieri solitis, vide surpa Ponticulus: uti de porticationibus eorum voce Porticatio.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Tumulus — de Garrowby Tumulus d Evessen (Allemagne …   Wikipédia en Français

  • tumulus — [ tymylys ] n. m. • 1811; mot lat. « tertre » ♦ Archéol. Tertre artificiel; amas de terre, de pierres, élevé au dessus d une tombe. ⇒ cairn, galgal, mound . Le tumulus de Gavrinis, en Morbihan. ● tumulus, tumulus ou tumuli nom masculin (latin… …   Encyclopédie Universelle

  • Tumulus — Жанр art progressive folk metal Годы 1997 наши дни Страна …   Википедия

  • tumulus — TÚMULUS s.m. v. tumul. Trimis de ana zecheru, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  TÚMULUS s.n. v. tumul. Trimis de LauraGellner, 13.09.2007. Sursa: DN …   Dicționar Român

  • tumulus — (n.) ancient burial mound, 1680s, from L. tumulus hillock, from tumere to swell (see THIGH (Cf. thigh)) …   Etymology dictionary

  • Tumulus — Tu mu*lus, n.; pl. {Tumuli}. [L., a mound, a sepulchral mound, probably from tumere to swell. Cf. {Tumid}.] An artificial hillock, especially one raised over a grave, particularly over the graves of persons buried in ancient times; a barrow.… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Tumŭlus — (lat.), Todtenhügel …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tumŭlus — (lat.), Erdhügel; s. Gräber, vorgeschichtliche …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • tumulus — s. m. 1.  [Arqueologia] Monte de terra, cúmulo. 2. Construção de pedra, em forma de cone, que os antigos levantavam sobre as sepulturas …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • tumulus — tȕmulus (tȕmul) m DEFINICIJA pov. veći ili manji humak od zemlje pod kojim se nalazi jedan ili više grobova; mogila, nekropola ETIMOLOGIJA lat …   Hrvatski jezični portal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”